LAVINIUM, s. LAVINUM

LAVINIUM, s. LAVINUM
LAVINIUM, s. LAVINUM
urbs Latii ab Aenea condita, et nomine Laviniae uxoris ita appellara. Hodie Citta Lavinia, urbecula Campaniae Rom. 5. mill. a Velitris, Ostiam versus, 9. circiter ab ora maris Tyrth. uti et 18. a Roma in Occas. Differt a Laurentio, et hodie est sub dominio utili Ducis Caesarini: sed paucis inhabitatur. Aliis Lavinium fuit, ubi nunc Patrica, castrum versus oram et Lanuvium, ubi nunc Citta Lavinia. L. Holstenio Lavinium fuit in colle, qui nunc Monte di Levano, 1500. pass. supra Patricam, ubi S. Petronillae fanum, quod haud dubie Annae Perennae templum fuit. Hinc Lavinus. Virg. Aen. l. 1. v. 2.
Italiam fato profugus, Lavinaque venit
Litora.
Inde Propert. l. 2. Eleg. 34. v. 64.
Iactaque Lavinis moenia litoribus.
Idem Nic. Lloyd.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”